# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 467

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, DE GRAVIE SOLID. CENTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/467
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/467

DE GRAVIE SOLID. CENTRO, horizon necessaro mutantur: cum ex diuersis ad eandem sphaerae partem polis diuersos circulos maximos describi necesse sit. II. Cuiuscumque solidi centrum grauitatis loco suo in figura dimoueri potest, cùm aliquid additur, vel minuitur; vel cùm partes alia ratione uege disponuntur. III. In sphaera ex aequaliter ponderantibus conflata idem est centrum grauitatis, & magnitudinis: si verò ex dissimilibus constet, & idem potest esse, & longè diuersum. IV. Omnia grauia non impedita ita descendunt, vt centrum grauitatis non discedat à linea directionis. Omne corpus puncto insistens tunc stabit, cùm linea directonis per punctum, cur innititur transiens, per centrum quoque grauitatis eiusdem transierit: eadet autem si transierit extra centrum grauitatis: ni tamen impetus graui impressus casum impedierit, vt constat in funambulis, & ioculatoribus corpus in omnem partem versantibus. Huc reuocari possunt ingentia pondera, quae acus acumine sustinentur. ag. 2 VI. ig, Perfectè sphaericum si graue sit, & perfecto plano insistat, nec impediatur, semper mouebitur, donec ad plani punctum perueniat, in quo ταν ο tantum quiescere potest. VI. Grauia quae quantitati insistunt, tunc stabunt, cum directionis linea per medium anantitatis, cui insistit graue, ducta, per centrum grauitatis transibit vel cùm ducta linea directionis per dictae quantitatis extremum transieris per centrum grauitatis, vel saltem dimiserit illud ex parte quantitatis, cui insistit graue: quod si ex altera parte dimittet illud graue, dubio procul cadet. Hinc sit vt lancea, vel sarissa, vel baculus, vel quaepiam alia, quae infrà fulcimentum habent, erecta stare nequeant, quia grauitatis centrum ita perfectè sisti nequit, vt in neutram partem à perpendiculari declinet: extremo tamen digiti baculum sustinemus, quia in ipse motu digitum assiduè centro grauitatis baculi ssipponimus. VIII. Si homo pedibus ita insistat, vt linea directionis per extremum pedis, cui innititur, transiens, transeat etiam per centrum grauitatis, si brachium extendat ex ea parte qua pendet, dubio procul cadet; brauuenere uere operae, quae tamen etiam sermonem in einententia

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
