# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 469

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, DE GRAVIT. SOLID. CENTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/469
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/469

DE GRAVIT. SOLID. CENTRO, XV. Centrum grauitatis cuiuscumque corporis nunquam ascendit naturaliter, sed tantùm violenter; alioqui media, vel plusquam media pars grauitatis ascenderet, quod fieri nequit; nec enim vnquam vna pars ascendit, nisi descendens praeualeat; sicut nec in bilance vna pars aliam attollere potest, nisi grauior fuerit. Huius theorematis veritas clara est in circumuolutione globi descendentis, cuius aliquae partes ascendunt, dum centrum grauitatis semper descendit: & in ensibus, vel cultris, aut aliis instrumentis baculo obliquè infixis, quae pendula stant, quia totum pondus simul cadere nequit, cùm ex vna parte sustineatur, neque pars grauior, aut aequè grauis ascendere potest. Huc etiam refertur situla aquâ, vel alio liquore plena, quae stat sine casu, si ansa baculo sustineatur, cuius extremitas ex alia parte sustineatur, dummodo alter baculus inter fundum & oppositam baculi partem statuatur, alioqui enim centrum grauitatis ascenderet, si caderet situla, aut vas aliud. XVI. Si Deus tolleret hemisphaerium terrae quod nostrum horizontem Astronomicum definit, vnicus homo posset habitare in recta planicie, quae subdupla esset superficiei hemisphaerij ablati: reliqui caderent, ruerentque versus centrum: si tamen vniuersi centrum per hanc sectionem nusquam immutatum iri supponamus. Hinc concluditur nos non posse ambulare super terram, si recta foret illius superficies, alioqui centrum grauitatis naturaliter ascenderet: omnes igitur ad idem punctum superficiei ruerent, à quo breuissima ad centrum terrae, vel vniuersi linea duceretur: nisi tamen ita inclinarentur, ac talem situm haberent, vt linea directionis per centrum grauitatis transiret; quod notant in turri Bononiae Garisenda: quae stat immota, licet à 500. annis admodum inclinetur. XVII. Si aër est aequalis vbique resistentiae, semper corpus aequiponderabit siue à centro suae grauitatis, siue à punctis superioribus, vel inferioribus lineae directionis suspendatur, cùm eadem sit facilitas trahendi, & mouendi celeritas, atque resistentia in quopiam ex illis tribus punctis: at verò corpus in supremo, vel infimo tantùm loco quiescere potest, dum à punctis superioribus, vel inferioribus detinetur. XVIII. Quae à superioribus lineae directionis punctis detinentur, ad pristinum statum redeunt, cùm ex eo educuntur; cum autem ab inferioribus, recedunt à pristino statu, si ex eo extrahuntur: at verò cùm à centro grauitatis, vbicumque posita manent, quia linea directionis diui

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
