Latin
LIBER I
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 472
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER I. priè verum est aliud igitur est aequipondium, aliud aequilibre, Hinc sit vt si pondus duplo leuius duplo magis à centro libra distet quàm pondus duplo grauius, vel pondus millies leuius, millies distet ampliùs quàm pondus millies grauius, isorropa futura sint. Huius autem propositionis varias demonstrationes Steuinus adducit. 4 Distantiae in librae longitudine sumuntur à puncto, à quo libra liberè pendet, &circa quod liberè voluitur: &à puncto, à quo pondus liherè pendet, quod respondet centro grauitatis corporis appensi. F. In aequilibrio vt se habet pondus ad pondus, ita se habet longitudo brachij dextri librae ad longitudinem brachij sinistri, &vt se habet haec longitudo ad illam, ita celeritas ad celeritatem, quia quo puncta à centro remotiora sunt, eo maiores circulos, &quo viciniora, eo minores in dicta proportione describunt: adeo ut si pondus à centro librae 8 pedibus distet, duplo maiorem circulum describat, duploque moueatur celeriùs, quàm aliud pondus 4 solùm ab eodem centro pedibus remotum. Igitur maior celeritas ponderis grauitatem compensat: hinc fortè deduci potest quanto ponderi iaculorum, &aliorum corporum vi proiectorum vis, &celeritas respondeat. IV. Tria praedicta, nempe pondera, longitudo, &celeritas extra aequilibrium non eandem semper habent proportionem; maior enim est vnius proportio, quàm alterius, atque adeò non est talis minoris inaequalitatis inter celeritates ratio, qualis est maioris inaequalitatis inter duo pondera opposita. Huc autem reuocari possunt quae de libra, &vecte sequantur. Eotentia sustinens pondus vecti appensum, eandem ad ipsum pondus proportionem habebit, quam vectis distantia inter fulcimentum, a ponderis suspensionem: ad distantiam à fulcimento, ad potentiam interiectam. Vnde sequitur quò fulcimentum ponderi fuerit proprius, minorem ad idem pondus sustinendum requiri potentiam. VI. Si potentia pondus in vecte appensum moueat, erit spatium potentiae motae, ad spatium moti ponderis, vt distantia à fulcimento ad potentiam ad distantiam ab eodem ad ponderis suspensionem. Hinc sit spatium potentiae mouentis ad spatium ponderis moti maiorem habere proportionem, quàm pondus ad eandem potentiam sustinentem, cum haec potentia minor sit potentia mouente. PE est, ut te partes parietate aeterea, qui sena ne aliae non monstitudio de MEN ET PRAE, per aeque mergentes aerere uipere uero manus, sermomentum ratiarum artes sit in sensistis sua seriententia, tantiae sisterea meae teneae transeruauis