# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 476

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/476

LIBER I. XXVI. Datis columna, & in eius axe duobus punctis, vno fixo, altero in longiore segmento mobili, inuenire pondus rectè attollens ex puncto mobili, quod datam columnam in dato situ retineat. Quod Steuinus prap. 14. demonstrat. XXVII. Duorum punctorum in axe columnae altero fixo, altero mobili: pondus recte attollens ex mobili cum columna situ aequipondium, illam habet rationem ad columnam, quae est segmenti axis, quod inter centrum grauitatis, & punctum fixum est, ad segmentum eiusdem quod inter fixum, & mobile intercipitur. Quod punctum si seruet columnam in vno aliquo situ, in quouis alio seruare poterit. XXVIII. Columna super duobus in axe punctis quiescente, quemadmodum axis segmentum inter grauitatis centrum, punctumque sinistrum, ad eiusdem segmentum inter grauitatis centrum, punctumque dextrum: ita columnae pondus super puncto dextro quiescens, ad reliquum ponderis super sinistro quiescentis. XXIX. Columna duobus in punctis quiescente, erit vt segmentum axis inter grauitatis centrum, & perpendicularem per punctum sinistrum, ad eiusdem segmentum inter grauitatis centrum & perpendicularem punctum dextrum: ita sustentatum pondus columnae dextro puncto, ad pondus quod sustinetur finistro. XXX. Centrum grauitatis cuiuscumque, & quantumcumque difformis, & irregularis figurae reperitur, si ab aliqua sui parte liberè suspendatur, & ab eadem parte, à qua pendet, demittatur perpendiculum, ita vt in corpore linea, quam fecerit perpendiculi filum, notetur: deinde ab alia parte corpus idem liberè suspendatur, vt prius, noteturque iterum linea perpendiculi ab hac parte super corpus demissi, concursus enim duorum filorum perpendiculi in illis duobus suspensionis punctis demissi, erit centrum quaesitum. XXXI. Praeter ea quae primo libro de centro grauitatis dicta sunt, Steuinus libro de centro grauitatis videri potest, in quo demonstrat centrum grauitatis cuiusque trianguli rectam ab angulo in oppositum latus medium ita secare, vt segmentum inter ipsum & angulum duplum sit reliqui Deinde trianguli duorum laterum vnoquoque in tria aequalia segmenta diuiso, recta per sectionum puncta tertio lateri proxima, per KKK ij ue etiam tamen etiam autem aut etiam tr, distae sunt sese differe ad ea in ea tamen etiam ea de caeter terrae etiam rerum aut alueum autem, me artem est, ut eae etiam meae morta. E

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
