# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 480

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/480
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/480

LIBER II. Hinc etiam cognosci posset, quanto minus vela nauium ab obliquis, quàm à rectis ventis impellantur; datisque leucis, quas naues à vento perpendiculari adiutae faciunt, leucae dari possent, quas conficerent impulsae à vento aequalis virtutis, iuxta quamcumque obliquitatem consideratis. At verò de nautica alibi dicendum est. Iam enim ad vim motus accedo, quae mirabilis esse videtur. Tanta est vis motus ponderibus ascendentibus, descendentibus, aut in transuersum actis impressus, vt quodlibet minimum pondus, maximum quodlibet superare possit, modò celeritas motus illius compenset, & superet grauitatem istius. Hinc fit vt pondus decidens eò maiorem vim habeat, magisque ponderare videatur quo ex altiori loco decidit. quamuis non sit eadem ratio spatiorum à quibus cadit, & virium: neque res motae impedimentis suis, (qualis est aër, & superficies contactus corporis per aërem descendentis) sint proportionales; similia enim solida superficiebus suis non sunt proportionalia, nam cubi in ratione octupla habent superficies in ratione quadrupla. Hinc fit vt minora corpora majus impedimentum patiantur, & propterea tardius descendunt quàm maiora: Steuinus tamen asserit se expertum fuisse aequale 30. pedum spatium pari velocitate à duobus globis plumbeis peransitum fuisse, tametsi essent in ratione decuplaXII. probabile est vim illam ingentem, quam pondera per motum acquirunt ex eo proficisci, quod aër inter corpus motum, & corpus percussum condensetur, qui cum horum corporum neutrum penetrare, neque huc illuc effugere possit, maximam potentiam exerit. Quod manifestum est in malleo in cuncum celeriter incidente, & impacto, qui longe potentior est, quàm mille mallei eidem cuneo superimpositi, qui pari celeritate, qua cuncus, moueri debent, vt lignum ingrediatur, ac proinde uim habere maiorem quàm lignum in sui diuisione resistentiae habeat at verò malicus decidens cuneo ingrediente celerus mouetur cumque adigit eo fortiùs, quò magis condensat aërem XIII. ncludere possumus malleum, globum è bombardis emisfunda proiectum, &c. eo maiorem vim habere, magisa in quod emittuntur, agere, quo magis aërem interpositum condensant; a rem verò eo magis condensari, quò celeriùs mouentiam igitur si duplo, vel centies celeriùs mouentur, duplo, vel centies magis aërem condensabunt, ac duplo, vel centies fortiùs ferient. MEAM MARIAE ME in mit einere est autem eius in ea non am . . . . . . . . – . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . nam interiae, siue uel interiam auis itinetis a BA allisu ad sensurgentem

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
