Latin
MECHANICORVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 481
Unproofread scanNot analysed yet
MECHANICORVM XIV. Magnum quid is in mechanicis reperiet, qui rationem virium corporis decidentis, &spatiorum à quibus decidit, reperiet, &demonstrabit quanto, verbi gratiâ, globus ex altitudine 20. pedum decidens vim maiorem habeat, quàm si ex 10. solummodo pedibus cadat: &quanto maior esse debeat globus ex altitudine 10. pedum cadens, globo ex altitudine 20. pedum decidente, vt vim aequalem habeat, ac corpus subiectum aequaliter feriat; quod pluribus impossibile videtur. Deinceps verò de singulis instrumentis ad mouenda pondera destinatis agendum. XV. Librae maiores minoribus exactiores sunt, quia brachia librae maioris maiorem circulum describunt, cùm eorum extremitates magis à sparto, seu trutina, hoc est centro, distent: hinc fit vt velocius moueantur, quia minus à centro ad motum sibi non naturalem, id est, circularem retrahuntur, &à motu recto sibi naturali minus impediuntur, per quem descenderent, nisi à centro retraherentur, &in gyrum inflecterentur. Itaque quo semidiametri, vel radij extremitas magis a centro, vel sparto recedit, eò liberior sit, minusque cogitur; quo circumferentiae sunt maiores, eo magis vergunt ad rectam lineam: vide igitur (mi THEOTIME) num circumferentia infinita cum linea recta infinita, &contrà coincidat. Quod autem lances plurimorum artificum, quamuis maiores, minus exactae sint quàm minores Gemmariorum, vel Aurificum, id oritur ex eo quod illae sint rudes, &materiae pertinaciae obnoixiores; hae verò exquisitius elaboratae. Hinc constat rationem mobilitatum esse vt diametrorum &circulos eadem vi motos hanc analogiam seruare, vt quae est ratio motus in maiore circulo secundùm naturam ad suum motum praeter naturam, eadem sit motus in minore circulo secundum naturam ad suum motum praeter naturam. Denique ab eodem pondere extremum librilis eo celerius ferri, quo plus ab agina distiterit. XVI. Quamuis librae ponderibus vacuae aequilibrent, non ideò tamen omni fraude carent: si enim spartum non sit in medio, &lanx radij breuioris facta fuerit ex ligno nodoso, vel radici vicino, vel ei plumbum infusum fuerit; adhuc lances aquilibres erunt; sit enim breuior radius in ro partes diuisus, longior in 15. huius lanx ponderet 10. illius verò lanxis certe ob permutatam proportionem libra suspensa in sparto aequilibrabit: nec ab aequilibrio discedet, si lanci breuioris radij sacoma vnciarum 6, &alteri lanci sacoma se habens ad 6. vncias, vt 10. ad 15. Propterea quaest. 1. lib. Mechan. purpurarios reprehendit Arist. teis sese esse est einer einentiae recen