Latin
MECHANICORVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 483
Unproofread scanNot analysed yet
MECHANICORVM centrum ab agina, seu fulcro, radij vero, seu diametri à brachiis repraesentantur. Videatur Archim lib. I. de aequipand prop. 6 &nostra prima purs. Hinc fit vt potentia sit ad pondus sustentum, vt pars vectis ab hypontochlio versus linguam, ad partem ab eodem hypomochlio versus EN. ιε τὴν πύπερ εν. καὶ τῇ τῇ μει capilis. XX. Remi, quibus naues impelluntur, ad vectem reduci debent, ita vt scalmus cum naui sit pondus, mare hypomochlion, &remex, potentia mouens, qui manubrium remi tenens mare diuidit, quo palmula remi fulcitur vt nauim antrorsum impellat. Ex tribus autem remigum ordinibus Thalamires, qui sedet ad proram, &Thranites, qui versus puppim, vna impulsione plus scalmum, seu nauem mouent, quàm Zygites, seu mesoneus, hoc est qui versus mediam nauis spondam, quae est περιφεροειδὴς Plus autem illi nauim promouent, quorum remi ita disponuntur, vt remi pars à scalmo ad manubrium maior sit, &pars à scalmo ad palmulam plurimum maris diuidat. Tunc autem mare pondus erit, &scalmus agina, si nauis immobilis esse supponatur. Tametsi vero minus zygites, facilius tamen nauim promouet hinc triremium praefecti robustiores remiges ad proram; &puppim, imbecilliores circa mediam triremem ponunt: quod est contra Aristot. 44. XXI. remo, seu gubernaculum nauis ad vectem reducitur, nam mare est hypomochlion, vt antea; cardines verò, scalmus seu pondus mouendum; gubernator, potentia, quae nauim dextrorsum obliquat mouendo mare sinistrorsum, &contra. Est autem gubernaculum in puppi, cuius paruus motus est causa motus longè maioris, qui fit in prora. Maximè verò nauis currens motu prerygii mouetur, non ita quiescens. Videatur Baldus, qui carinam ait vectis instat in conuersione nauis se habere pars mota, &mouens potentia ad puppim; fulcimentum circa proram; potentia mouens mare, quo alas remonis oblique ferit. XXII. Eg. Ad gubernaculum reduci debent caudae piscium, &auium, quarum nempe motu ad dextram, sinistramque conuertuntur. Omitto vela molendinorum, &verticillorum, quae a vento, quemadmodum alae prerygis ab aquam, mouentur: de quibus agetur vbi de ventis vela nauium impellentibus Sequuntur quinque propositiones Nonnij, quas duabus sequentibus complectetur. XXIII. Remigibus nauim mouere potentibus caput remi plus antrorsum mouetur quam nauis apite vero remi motu proprio, &naui aequaliter motis, palmula immota veluti centrum manet: &palmula immotam, caput remi, &nauis aequaliter mora sunt: nam si remi palmula dimota non fuerit à loco suo, ibique tandiu persistat, donec remus situm rectitudinis obtineat, tantum spatium conficiet caput remi motu proprio, quantum nauis. 32 ti XXIV.