# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 493

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, MECHANICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/493

MECHANICORVM factioni; maioris verò, condensationi comparari possit: maioris autem condensationem cum luce in vnicum à speculo parabolico punctum coacta conferunt. Itaque cessabit admiratio si consideremus minorem non exercere motum suum, cùm transfertur à maiori; hinc fit vt aliqui negent centrum maioris esse centrum minoris, quod nempe feratur, cùm tamen centrum maioris agat, & moueatur. XII. Cùm minor circulus motu maioris circumuolutus spatio maioris aequale spatium conficit, tarditas minoris raritati, maiorisque velocitas densitati comparatur, adeò vt quod est in tempore successiuo tarditas, in loco permanente raritas, & quod in illo celeritas, in isto densitas esse videatur: quemadmodum enim densitas partes quantitatis permanentis, ita celeritas partes quantitatis successiuae comprimit: & sicut celeritas, aut tarditas motus, ita densitas & raritas corporis semper maior fieri potest; motus enim qui sit à digito spatio vnius minuti horae, ita tardus esse potest, vt tot annorum duret milliones, quot arenas firmamentum continere potest: hinc motus firmamenti, qui factus est à principio mundi vsque ad annum 1644. ab Oriente in Occidentem, totus fieri potest durante vnico horae minuto: Granum etiam sinapis ita rarefieri, vt totum firmamentum compleat, & totus mundus ita condensari, vt in grano sinapis concludatur. XIII. Rotundorum motus sex species assignantur; nam sphaericum per se, vel ab alio mouetur; perst, vt coelum, cuius nulla pars primò moueri dicitur: ab alio, cùm pars aliqua primò mouetur, idque vel progrediente axe, vel manente progrediente, cùm motus incipit à circumferentia, vt in rota super planum volutata: vel cùm incipit ab axe, vt in rota per axem currus circumducta. Manente verò, vel axe moto in suo loco, vel immoto: moto, vel cum motus incipit à circumferentia, vt in succula per collopes versa; vel cum incipit ab axe, vt in mola, qua acuuntur gladij. Immoto, vt in trochica, cuius vertentis per funes motus incipit à circumferentia, sed axe penitus immoto. Deinceps verò de trochleis, succulis, & aliis machinis agendum est. . O. M. L. BORN. Mirog. L. M. CUM ET An non coqui voci.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
