# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 494

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/494

LIBER II. mem terraem ARTA PARS. DE TROCHLEIS. PROPOSITIONES. sio. a ε αυ TRochlea est instrumentum tractorium ex rotula circa axiculum fixum alicubi appensum per funem ductarium in eius circumferentia circumuoluta, quae pro libito multiplicatur, vt fiat trispaston, pentespaston, polyspaston, &c. in quibus rotulae sibi inuicem seruientes onus attrahendum ita diuidunt, vt facillimè attrahatur. Simplex autem trochlea, qualis est ea, qua haurimus aquam ex puteis, nullam vim mouenti addit, sed tantùm impedimenta tollit, ego in II. Trochlea reduci potest ad vectem, cuius fulcimentum, seu hypomochlion est in medio, à quo cùm pondus, & potentia in extremitatibus funis circumducti aequidistant, sunt in aequilibrio, cùm sit eadem proportio ponderis ad potentiam, quae distantiae ad distantiam: diameter autem rotulae motae vectis euadit. Id autem ita Guid, Vbaldus concepit. Si funis trochleae supernè appensae orbiculo circumducatur, alterumque eius extremum ponderi alligetur, altero interim à potentia pondus sustinente apprehenso; erit potentia ponderi aequalis. Vnde constat iterum idem pondus ab eadem potentia absque trochleae auxilio sustineri posse. III. Si funis orbiculo trochleae ponderi alligatae circumducatur, altero eius extremo alicubi religato, altero verò à potentia pondus sustinente apprehenso; erit potentia ponderis subdupla. Vnde sequitur pondus hoc modo à minori in subdupla proportione potentiâ sustineri, quàm sine vllo huiusmodi trochleae auxilio. IV. Si vtrisque duarum trochlearum singulis orbiculis, quarum altera supernè, altera verò infernè constituta, ponderique alligata fuerit, circumducatur funis, altero eius extremo alicubi religato, altero verò à potentia pondus sustinente detento; erit potentia ponderis subdupla, MMin iii mia trage, Tertissimae consteigen Fissurariae omnianae mammare pommemore sogenere autem more me praesensionumerare persaepius suis per aestiae repraeterminarum autem AE aeramen einer gen AE AE ad si etia igo. ταινῶν

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
