# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 503

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, MECHANICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/503
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/503

MECHANICORVM quidem expers, sed per vectem cylindri axi annexum versus faciens motionem magnorum ponderum, siue impellendo, siue attrahendo, siue attollendo, prout cylindrus cochleae positus erit ad planum horizontis cum, vel absque sua matrice. Helices autem cochleae sunt latus, cunei reuolutum circa cylindrum. XI. Illa cochlea dicitur infinita, quae tympanum iunctum habet, cuius dentes cochleae helicibus ita accommodantur, vt dum circumuertuntur, semper eodem modo sese habeant; quae tametsi duo incommoda habere dicatur; nempe quod obliquè trahat, & quod in ea pro ponderis varia ratione non possit diminui mora temporis, duo tamen habet maxima commoda, tantum enim vnica lineâ spirali potest quantum alia instrumenta cum pluribus rotis coniunctis: deinde absque vllo fulcro, seu retinaculo in quacumque parte quiescere potest absque eo quod pondus recidat. XII. Quo plures sunt helices, & quo obliquiores, quoue longiora fuerint manubria, eò pondus faciliùs, quamuis tardiùs mouebitur. Quò verò plures erunt matricis cochleae helices, eo minus in pondere mouendo cochlea patietur: nam cùm vnicam habet helicem, totum pondus à sola cochleae sustinebitur helice: cum verò plures habet, in totidem cochleae helices ponderis grauitas distribuetur; vt si 20 helices fuerint, vnaquaeque helix vigesimam totius ponderis portionem sustinebit. XIII. Ex dictis omnium instrumentorum vim determinare possumus: exempli gratiâ detur praelum vinarium, cuius cochlea suas helices habeat à se inuicem latitudine pollicis distantes; vectis autem à centro cochleae, seu cylindri helicibus circumdati ad manum prementis septem pedes habeat, ita vt integra vectis circumuolutio 22. pedibus, seu 264. pollicibus constet; dico vim praeli tantam esse, quanta ponderis 13200 librarum, quibus racemi, oleae, vel alia praelo subdita perpendiculariter prementur, dummodo hominis vectem circumducentis potentia 50 librarum fuerit, idque eodem tempore quo cochlea vnius pollicis latitudine deprimetur: nam vectis circumuolutio per vim hominis multiplicata, praedictum 13200 librarum pondus tribuit. Idem verò continget, si portio vectis inter hypomochlion & pondus vnicam partem, portio verò inter hypomochlion, & potentiam 50 libris aequiualentem 264 partes praedictae aequales habeat: potentia enim pondus 13200 librarum attollet: vel in aequilibrio sustinebit. Hinc etiam reliquorum praelorum, nec non forcipum helices habenMMAE a AM in eigen eine

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
