# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 512-3

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/512-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/512-3

IX. Pyramis radiosa, cuius basis est in superficie corporis radiantis, vertex verò in puncto cuiuscumque alterius corporis, X. Pyramis illuminationis, cuius vertex est in puncto corporis luminosi, & basis in superficie rei illuminatae. Postulata. I. Lucem compressam, & condensatam fortiorem esse luce disgregata, & rarefacta, atque adeò vehementiùs illuminare. II. In absentia luminis vmbram fieri, in eius praesentia desinere. III. Vmbram aliquam in sui termino acui, & ad punctum terminari. IV. Quodlibet punctum lucis, sicut coloris, & aliarum qualitatum actiuarum, in orbem irradiare, & infinitis numero lineis diffundi. V. Lucem res coloratas pertranseuntem earum coloribus, & quorumcunque corporum superficiebus affici. VI. Naturam nihil frustra agere, nec deficere in necessariis. Haec ferè ex Vitellione, vt & sequentia, ρα σπ - - - eae etiam tam et eam etiam rerum eam etiam reuere pietatem me uerum uenas rerum genere te interiae rementia

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
