# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 523

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/523

OPTICAE Praecipua, & vltima pars oculi in qua repraesentantur obiecta, & fit risis, est retina cunica: est enim oculus instar parui cubiculi clausi, cuius foramen pupilla, vitrum conuexum chrystallinus humor charta post vitrum exposita, retina, quae recipit species eo intensiores, quo chrystallinus humor conuexus maior, & magis detectus est. Retina plena est spiritibus visoriis, oritur à medulla cerebri, & distinctè, ordinateque species obiectorum recipit, ac repraesentat, quae in tunica cornea, & chrystallino, vt in conuexo foraminis vitro, conVIII. fusae sunt. Omnes tunicae, praeter selerodem, vueam, & choroidem diaphanae sunt, cornea tamen retina magis diaphana est; haec enim plus opaci habet quàm diaphani, cum per eam neque cornea, neque humor chrystallinus, & vitreus videantur. Charoides opaca semper in sua superficie concaua laeui colorata est, vt patet ex colore pupillae, cuius fundus in diuersis hominibus varius est, in auro coeruleus, in fele dantis, &c. Vuca opaca est, vt luci, & speciebus ingressum nimium interdicat, & sinum oculi tenebrosum reddat. τ ἐπὶ τ Choroides & sclerodes opacitate sua cameram oculi speciebus recipiendis adaptant, eam obumbrando. ** μέν ου. τ τ Humoras omnes pelluciatiunt, maximè vero chrystallinus, nec aranea, & hyaloides multum à perspicuitate suorum humorum differunt. σύXIII. hasis instar terminantis, vel Diameter auculi corneam tunicam, arcum illius maximum subtendentis vix hexagoni latere minor, vixque tetragoni latere maior: cuius quantitas exprorabitur globulo vitreo obiectum eadem magnitudine referente. Axis opticus transit per centra omnium humorum, & tunicarum, quamuis tunicae sint excentricae: neruus autem opticus non iacet in axe optico, sed sinistrorsum vergit in oculo dextro, & dextrorsum in finistro. τερον. XV. Perfecta visio non minorem distantiam postulat, quàm quae axiis eam terrae

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
