# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 524

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/524
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/524

LIBER I. bus continentur, cum quibus nerui optici rectos angulos efficiunt. XVI. Inter uisum & visile necesse est medium diaphanum intercedere: quod visile debet esse imperuium, satis magnum, oppositum, & illustratum, alioqui non videbitur. ecnon es XVII. Oculus optimè videt è tenebris; cuius visio non sit irradiatione Galenica; non solâ obiecti praesentia; non solâ compassione, vel sympathia, non emissitijs radijs; nec per συναγκείαν, sed per species, seu imagines rerum in retina susceptas, quae in chrystallino humore saepius decussatam. XVIII. Visio est actio elicita ab interno vitae principio, quae per simplex medium si rectis lineis, quaeque nihil suapte vi exterius operatur. XIX. Visio ab vtroque oculo simul in vnam rem conspirante fortior est qviam ab altero tantum. Oculorum acies in vnum duntaxat punctum quod distinctè conspiciatur, figi potest: nequit autem fieri vt plura simul aequè perspicuè XXI. videantum. Visio sit vel simplici aspectu, vel intuitu, seu obtutu ex praenotione, seu anticipata notione: aspectus autem simplex fit per quemlibet pyramidis opticae radiunt, obtutus verò per solum axem: ille fit in instanti, hic in tempore, cum primo aspectu formae rerum non perfectè comprehendantur, & absoluta rei comprehensio fiat diligenti intuitu, vel syllogismo, vel anticipata notione: quapropter visus nequit perfectam visionem producere sine ope sensus communis. XXII. Visus ab obiecti praesentia pendet, quamuis res absens vt praesens videri possit; specie diuinitus in oculo seruata: qui substantias rerum solummodo videt per accidens. XXIII. Visio confusa naturâ distinctam antecedit; quae primò post simplicem aspectum, lux & color distinguuntur: sed proprietas vnica è visibilibus per se sola nequit à visu apprehendi: non enim color, aut lumen absque magnitudine, &c. quamuis ex proprietatibus istis aliae alijs citius comprehendantur nam generica ratio obiectorum prius, & minoriarite quàm specifica percipitur. XXIV. Id solum videtur, à quo ad oculum radius opticus extendi potest: QQ, q ij θεν ν XXXII. Radij ex cornea in aqueum si refringuntur, isque sit cornea rarior, franguntur à perpendiculo; ex aqueo in arcaneam, & humorem chrystallinum ad perendiculum, iterumque ex chrystallino ad concauam vitrei humoris superficiem, seu hyaloidem; denique ex humore vitreo ad retinam, quae retina radium vltimum primo similem ita reddit, vt visibile in proprio suo loco videatur.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
