Latin
LIBER. I
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 529
Unproofread scanNot analysed yet
OPTICAE tatem ex difformiter difformi partium à visu distantia; conuexum ex praecipiti partium extremarum recessu; concauum ex minore partium extremarum elongatione quàm in rectis accidat lineis, visus VIII. agnoscit. Corporum eminentias, &profunditates exiguas ex vmbris praesertim; asperum &laeue ex luminis, specierumque receptione: acutum &obtusum ex eo quod eorum partes à summo fastigio celeri tardove motu prolabi videntur, aspectus discernit. Circulum oculus deprehendit, quia eius peripheria à centro visus paribus vndique distat radiis: rectilineam figuram ob laterum rectitudinem: polygonam ex maiore angulorum, quàm laterum à visu distantia, solidam verò ex laterum dispositione, vel syllogismo dignoscimus. Locus rei certus vno oculo designari nequit, qui tamen cognoscitur ex rei distantia, &respectu partium vniuersi; sed praesertim in axium opticorum congressu locus dignoscitur: positionum autem differentiae ex comparatione medij prospectus intelliguntur, qui ex radio communi ad horizontem librato, eique quae centra visuum connectit normaXI. li, cognoscitur. Situs eodem modo cognoscitur, quo distantia, figura, &locus, cum ex iis omnibus componatur. XII. Continuum ex non interrupta, discretum ex interrupta partium coniunctione; identitas ex identitate; distinctio ex distinctione specierum in oculos incurrentium; vnitas verò ex continuatione, vel identitate, &numerus ex discretione, vel distinctione cognoscuntur. XIII. Motus ex oculi motione, vel ex diuerso corporis situ distinctis temporibus sensibilibus, vel ex loci ipsius mutatione; &aliis quibus distantia, seu spatium, deprehenditur. XIV. Velocitas tarditasque motus ex inaequalitate temporis cognoscuntur, quo mobile aequalia percurrit spatia, vel ex inaequalitate spatiorum aequali tempore confectorum: si verò motus tardus est, ex comparatione vicini corporis quiescentis deprehenditur; quanquam ea quae tarde mouentur, non moueri, sed mota esse cognoscuntur; at quies percipitur è visibili locum, ac situm eundem, tempore sensibili obtinente. XV. Transparentia syllogismo è rebus post trans corpus interiectum visis: opacitas AE AB in Aetnae de