# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 529

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/529

OPTICAE tatem ex difformiter difformi partium à visu distantia; conuexum ex praecipiti partium extremarum recessu; concauum ex minore partium extremarum elongatione quàm in rectis accidat lineis, visus VIII. agnoscit. Corporum eminentias, & profunditates exiguas ex vmbris praesertim; asperum & laeue ex luminis, specierumque receptione: acutum & obtusum ex eo quod eorum partes à summo fastigio celeri tardove motu prolabi videntur, aspectus discernit. Circulum oculus deprehendit, quia eius peripheria à centro visus paribus vndique distat radiis: rectilineam figuram ob laterum rectitudinem: polygonam ex maiore angulorum, quàm laterum à visu distantia, solidam verò ex laterum dispositione, vel syllogismo dignoscimus. Locus rei certus vno oculo designari nequit, qui tamen cognoscitur ex rei distantia, & respectu partium vniuersi; sed praesertim in axium opticorum congressu locus dignoscitur: positionum autem differentiae ex comparatione medij prospectus intelliguntur, qui ex radio communi ad horizontem librato, eique quae centra visuum connectit normaXI. li, cognoscitur. Situs eodem modo cognoscitur, quo distantia, figura, & locus, cum ex iis omnibus componatur. XII. Continuum ex non interrupta, discretum ex interrupta partium coniunctione; identitas ex identitate; distinctio ex distinctione specierum in oculos incurrentium; vnitas verò ex continuatione, vel identitate, & numerus ex discretione, vel distinctione cognoscuntur. XIII. Motus ex oculi motione, vel ex diuerso corporis situ distinctis temporibus sensibilibus, vel ex loci ipsius mutatione; & aliis quibus distantia, seu spatium, deprehenditur. XIV. Velocitas tarditasque motus ex inaequalitate temporis cognoscuntur, quo mobile aequalia percurrit spatia, vel ex inaequalitate spatiorum aequali tempore confectorum: si verò motus tardus est, ex comparatione vicini corporis quiescentis deprehenditur; quanquam ea quae tarde mouentur, non moueri, sed mota esse cognoscuntur; at quies percipitur è visibili locum, ac situm eundem, tempore sensibili obtinente. XV. Transparentia syllogismo è rebus post trans corpus interiectum visis: opacitas AE AB in Aetnae de

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
