# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 531

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/531
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/531

OPTICAE tur hinc coelum prope horizontem longiùs quàm iuxta verticem à nobis distare videtur: hinc etiam ignis noctu procul conspectus vicinior apparet, & quae circa crepusculum prope sunt, remota creduntur, quod & turribus ac montibus per nebulam visis contingit. Ob temporis breuitatem aspectus veram rei distantiam explorare neVI. quit. κον Eodem conspecta angulo quorum distantiae non perpenduntur, aequalia existimantur, & quantus est angulus, tanta res apparet: quod autem remotiore loco apparet, majus, quod propinquiori, minus esse iudicatur: hinc res eadem maior vel minor apparet ob diuersas distantias. VII. Recta linea perpendiculariter visui obiecta spectatur vt punctum, directè verò, aut obliquè, vt linea: plana verò superficies perpendiculariter obiecta visui vt linea, directè vel obliquè, vt superficies apparet, VIII. omne visile minus videtur obliquè, quàm directè spectatum: & quo directiùs opponitur, eò perfectiùs videtur. IX. fir Oculo ad id quod videtur accedente, visile augeri putatur, & auctum visile accedere videtur. Si radij optici per extremitates duarum parallelarum incedant, ragnitudinibus proportionales: quo totius diorum longitudines sunt mag Geodesiae fundamentum statuitur, radio enim, altitudo, profunditas, longitudo, & latitudo ignotae explorantur. XI. Fieri potest vt immoto visu, mutatum obiectum aequale semper appareat, moto etiam oculo immutatum obiectum aequale semper videri potest: quod in pluribus casibus Aguilonius l. 4. explicat. XII. Est locus, è quo inaequales magnitudines aspectu aequales videntur, & ex quo data magnitudo appareat alterius pars aut multiplex in postusata ratione, qua angulum secare, vel augere conceditur: denique loca dantur, è quibus eadem magnitudo sui ipsius pars, aut multiplex in data proportione cernatur. XIII. Res eodem modo apparent quo species, seu imagines illarum oculum ingrediuntur, non autem quo ex obiecto egrediuntur: hinc quae a non isti isti non

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
