Latin
LIBER I
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 532
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER I. sublimioribus radijs, sublimiora; quae humilioribus humiliora; quae dextris vel sinistris, dextra vel sinistra cernuntur. Hoc autem theorema est artis perspectiuae fundamentum: capropter enim templorum pauimenta ingredientibus, fastigiata; horizon sublimior quàm sit; mare gibbosum, plana iacentia sub oculo remotiora à visu in altum elata, super oculum incumbentia, ad ima prolabi, porticus, &arborum series in angustum stringi, aequalium magnitudinum sub visu erectarum remotiores, altiùs euectae: supra visum autem erectae, depressae videntur. XIV. Quemadmodum parallelae lineae propiùs coire videntur, quo longiùs à visu recedunt, ita non parallelae lineae ita videri possunt vt parallelae appareant, possunt etiam duae lineae subiecto plano inscribi, quarum intercapedo visui in sublimi posito aequalis vbique appareat harum autem vna recta erit, alia hyperbolica. XV. Si in altera linearum angulum continentium punctum quodpiam assumatur, à quo perpendicularis excitetur ipsius anguli plano, è quouis perpendicularis puncto angulus rectus, acutus, aut obtusus videbitur, si rectus vel acutus, vel obtusus fuerit: quod etiam continget in quolibet puncto perpendicularis, si in altera linearum angulum continentium exteriùs producatur. Item angulus semper aequalis apparebit in quouis puncto rectae à vertice anguli per oculi centrum infinitè XVI. productae. Angulares formae ex interuallo spectatae circulares apparent: circuli verò in eodem cum oculo plano situ ambitus è longinquo recta linea apparebit. XVII. Visus in caua circulari superficie constitutus vniuersum ambitum, in conuexa nullam ambitus partem contuetur: extra circuli ambitum in eodem cum circulo plano positus partem hemicyclo minorem inXVIII. tuetur. Visu existente in linea circuli centro perpendiculariter insistente, omnes diametros aequales videt. XIX. Circulus obliquè conspectus vt ellipsis, &ellipsis, quodam oculi situ vt circulus apparet. XX. Pars visa sphaerae circulo, &radijs contingentibus definitur: quae si vno spectetur oculo, hemisphaerio minor est: quae fit eò minor quò propinquior oculus fuerit, tametsi tunc haec minor sphaerae portio maior appareat. RRI i eae inter eine etiam siue diese etiam tamen m mundit, quae und breves natur D aut nequeum, erum percuria, et aetate aut terra aetate tamentia