# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 538

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/538
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/538

LIBERII. Specula plana faciunt radios reflexos eiusdem generis cuius essent, si radiis illi fuissent continuati; parallelos, si paralleli fuissent, concurrentes, si concurrissent, & recedentes, si recessissent. XII. Locus imaginis, seu puncti visi in planis speculis est in concursu radiorum cum catheto: quod Euclides de quibuscumque speculis concludit; sed aliter Keplerus, & alij recentiores sentiunt. XII. In omni reflexione à speculis planis facta, lineae incidentiae & reflexionis proportionales sunt cathetis à punctis suorum terminorum demissis, & ipsis basibus in speculorum superficie interiectis. XIII. Eadem est distantia loci imaginis à superficie speculi plani sub speculo, quae est puncti visi ab eadem superficie supra speculum planum XIV. existentis. In omni reflexione à speculis planis facta, linea à centro visus ad locum imaginis producta aequalis est lineae incidentiae, & reflexionis simul iunctis: ambobus autem oculis vnica imago apparet. XV. Altitudines & profunditates tam in conuexis quàm in planis speculis euersae; dextra sinistra, & contra, nobis apparent: obliquae verò longitudines videntur quemadmodum se habent. XVI. Specula ita disponi possunt, vt intuens, propria imagine non visa, videat imaginem alterius rei non visae, & in cubiculo discernat, quae gerantur in aliena domo, vel in plateis. XVII. Speculum ex multis planis construi potest, in quo solius aspicientis plures imagines ad modum chorearum appareant, & in quo aspicius suam imaginem volantem videat, dacente Ptolomaeo 2. catopt. XVIII. ilicor. 6. Imago eiusdem puncti per duo vel tria specula plana orthogonaliter ad inuicem disposita videri potest: hinc specula quae dicuntur infinita, desumuntur: quot autem erunt in quocumque polygono aequiangulo & aequilatero specula ad inuicem disposita, toties imago eiusdem puncti videri poterit. XIX. A pluribus speculis planis potest imago rei per se visae, vel non visae reflecti ad oculum; ab imparibus autem dextra sinistra, & contra: & à paribus dextra apparent dextra; & distantia imaginis à visa constat ex aures a . . . CAE perpendiculari à visibili ducta, fuad oculum reflexae cum linea recta per lineam contingentem speculi superficiem in puncto reflexionis, quae perpendicularis non pergit ad centrum sphaerae, cuius portio speculum existit.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
