# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 548

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/548
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/548

LIBER II. peruenissent, istius speculi occursu coëunt. Vide Lemma Propos. XIX. Hydraulicorum, vbi plura de his sectionibus. IX. Si fiat ellipticum speculum, cuius vnus focus sit in centro Solis, alter verò focus in superficie terrae, nullus intra tropicos viuere poterit: imo neque fortassis in vlla parte terrae, quippe quae calore in hoc foco concepto fortè tota in cineres verti posset. Duo specula parabolica ita disponi possunt, (si materia nulli igni cedens dari possit) vt radios in punctum, vel saltem in comburentem densitatem collectos, in linea, vel paruula columna in longum producta semper vrentes conseruet: quod vt fiat, minus speculum parabolicum in foco maioris in vertice foramen eiusdem magnitudinis cum minori speculo habentis, statui debet, quod radios Solis inpunctum à maiori coactos, parallelos per praedictum foramen in magnam distantiam remittat, quos postea plano speculo in punctum datum reflectere possis. XI. Annulus parabolicus comburere potest; quantae vero magnitudinis esse debeat ad vim vrendi habendam Catoptricus absque experientia determinare nequit. XII. Dato puncto in quo generandum incendium proponitur, facile est assignare speculum parabolicum, quo illud producat: & ellipticum quod punctum lucidum ad punctum datum reflectat. XIII. Si fornis alicuius aulae formam ellipsis concauae seruet, & quispiam demisse loquatur in alia extremitate, quamuis per centrum, vel etiam plures passus distet, audietur solum in alia extremitate, & in toto spatio intermedio non audietur: similiterque candela in vna extremitate posita, plus in alia extremitate illuminabit quàm in vlla alia parte totius aulae. Omit, plurima quae speculorum regularium, & irregularium ope fieri possunt, quales sunt variae dictionis alicuius repraesentationes, quae tametsi vnica sit, verbi gratia, Latina Hebraica, & Graeca legi poterit: deinde variae picturae, & confectio horologiorum quorumcumque, & alia ludrica propemodum infinita, partim ex sequenti Diaclastica, partim ex Perspectiua poterunt intelligi: capropter nihil amplius de speculis subiiciam, vt animum Dioptricicis applices, de quibus sequenti libro dicturi sumus. TT. 8 LIN si Aetnae genera, autem etiam aetate ueterminan

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
