# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 550-2

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/550-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/550-2

visae obliquè perueniens ad visum. XIV. Locus imaginis refractae est, in quo imago refracta visibus occurrit. Theorema primum. In omni superficie refractionis necessariò sunt punctum, cuius forma refringitur; punctum refractionis: centrum ipsius visus: & perpendicularis ducta puncto refractionis super superficiem, à qua fit refractio, quae postrema superficies primae subiicitur. II. Refractio rei visae, vel radij cadentis à medio diaphano rariore in superficiem densioris, sit ad perpendicularem, quae ducitur à puncto refractionis super superficiem, à qua sit refractio: si verò cadat à densiori diaphana in rarius, refractio sit à perpendiculari. III. Cti visus, & puncto rei visae per refractionem in diuersis diaphanis loca propria permutantibus, eaedem lineae incidentiae, & refractionis nomina permutant. IV. Imago refracta rei visibilis nunquam occurit visui in loco rei visae, sed semper extra suum locum. Omnis forma puncti per refractionem visi comprehenditur rectitudine lineae, per quam à puncto refractionis species ad oculum extendum idque in linea perpendiculari ducta à puncto rei visae fuper superficiem corporis, à qua sit refractio, iuxta doctrinam antiquorum sed ambobus oculis in eadem refractionis superficie versantibus, & valde ex obliquo intuentibus imaginem è perpendiculari ex cedere, & oculis appropinquare Keplerus animaduertit. M in aque ea quae cernere terrae, quae aeterea penetrae terrae aestum autem, mentur, inter terra narran

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
