# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 557

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, OPTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/557
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/557

OPTICAE ctum confluant: verùm deinceps agendum est de lentibus, quatenus vt perspicilia visioni succurrunt. DIOPTRICAE TERTIA. PARO De perspiciliis visionem iuuantibus. Vpponendum est axes visorios per centra pupillae, & humorum tranOseuntes in naturali motu, vel quiete parallelos esse, voluntariè autem ad propinquiora videnda contorqueri. Secundò visionem illam esse distinctam, qua partes rei subtilissimae in conspectum veniunt: confusam, in qua partibus maioribus apparentibus minores confusis inter se terminis oblitterantur: claram, cum res in multo lumine; obscuram denique, cum in tenui lumine videtur. Tertiò crystallinum humorem esse lentem vtrinque conuexam hyperbolicâ fere conuexitate, & tunicam retiformem esse concauam papyri vice post crystallinum, quae picturam obiecti excipit, eaque afficitur: an verò in huius picturae sensione visio formaliter consistat, vlteriùs inquirendum: quidquid sit, cum vtraque retina similiter afficitur, vnica res percipitur, duae verò, si dissimiliter pingantur. Reliqua theorematibus prosequamur. Theorema primum. Retiformis eundem situm retinens non potest tam à propinquis quàm à remotis pingi; debet igitur accedere ad crystallinum humorem vt remota, & ab ea recedere vt propinqua distinctè videamus, nisi hunc accessum & recessum in ipso crystallino statuamus. Hic autem motus constrictione processuum ciliarium pectinatim distinctorum, veluti quodam diaphragmate latera oculorum contrahente, & figuram oculi in ellipsoidem vertente fieri potest, vt retiformis à crystallino recedat: sicque eorumdem processuam dilatatione latera oculi ampliante, & oculum in lenticularem figuram conuertente fundus retiformis ad crystallinum accedere potest: ideoque fortè humores fluxiles sunt, & excepto crystallino dilatari possunt. A. Ergo & Senes & alii propinqua confusè, & remota distinctè vident, quorum retina magis ad crystallinum accedit: myopes contraria de causa propinqua distinctè, & remota confusè; iuuenes verò qui mouent retinam, provt necessarium est, vtraque distinctè vident. . . . . . . . . . . De aerere non enim non eine non enim in ea est in ea ratione etiam uir einere quis etiam aer einere penitate aestantitas inues omnes aquis. eiusdem igit.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
