Latin
Prop. XLIX. Probl. XXV
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 574
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER QVARTVS. Prop. LIII. Probl. XXVIII. Cum duo terrae loca latitudine solum, non etiam longitudine discrepauerint, &phaenomenon tempore obseruationum fuerit in meridiano: obseruatae verò sint distantiae visae eiusdem phaenomeni ab eadem stella fixa, &constet tempus obseruationum, inuestigare parallaxim verticalem phaenomeni ad vtrumque locum; notâ tamen altitudine poli viriusque loci Prop. LIX. Probl. XXIX. Iisdem datis cum phaenomenon fuerit extra meridianum, quaerere easdem parallaxes verticales; at praeterea dari debent distantiae visi phaenomeni ab vtroque vertice; siue duo terrae loca differant sola latitudine, siue latitudine &longitudine nempe datis. Duae sequentes propositiones litteris indigent. Qui plura volet, Scipionis Antitychonem legat, quo contendit praeteritorum annorum cometas fuisse sublunares. Cùm autem hocce tractatu singula prosequamur quae ad visum pertinent; notandum est parallaxes non solùm in coelis, verùm etiam vbique deprehendi, verbi gratia in cubiculo, in quo si ex duobus locis candelam spectaueris, illam duobus locis diuersis respondentem inuenies idem continget si digitum statim vno, statim altero cernas oculo, deprehendes enim digitum tuum ab oculo sinistro conspectum in alio loco videri, quàm ab oculo dextro. Quod etiam experieris duabus candelis, diuersitas enim vmbrarum aspectuum differentiam repraesentabit: nam sicut eo minor est parallaxis, quò astrum à nobis remotius, &puncto verticali propinquius fuerit, ita diuersitas vmbrarum eò minus sensibilis est, quo longiùs corpus opacum distat à candelis vnde quis parallelismum instituere poterit inter vmbrarum varias proiectiones, &visium diuersitatem. Quod quia facillimum est, huic libello finem impono, postquam terminos praesenti schemate explicauero, quorum ignorantia nonnullos ab ista parte Optices reuocare posset. NEMIAE nig i. I