# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 577

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, DE ARTE PERSPECTIVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/577
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/577

DE ARTE PERSPECTIVAE seu formae in plano descriptio; orthographia, hoc est erectae frontis imago operis faciem ostendens & sciographia, seu scenographia, id est frontium compositio per apparentiam linearum tanquam in vnum concurrentium Pictura vero maxime pendet ex arte Perspectiuae, cum illa nihil aliud esse videatur quàm solidorum in planas tabulas proiectio, siue delineationem spectes, siue lumen, vmbram, & colorem. Perspectiua autem est ars repraesentandi obiecta provt apparent: adeo vt pictor ille sit perfectior, qui magis oculos fallit; hinc figurae secundùm Cicometricas rationes factae, à figuris Perspectiuae differunt, vt verae ab apparentibus Repraesentatio ab estorum provt apparent, est germana pictura, & sectio pyramidis, quae fit à speciebus ab obiectis in oculum deriuatis, & in plano, seu vitro medio sui vestigium relinquentibus: hinc illi modi deducuntur, quibus ignarus cancellis, vel talco, speculis, &c. quidpiam depingere potest. Delineatio obiecti, seu pictura eodem modo variatur, quo plani sectio: quae totuplex esse potest, quotuplex erit obiectum, vel situs distantia obiecti, & tabulae pyramidem visualem secantis: sed maxunam varietatem afferre videtur verticis pyramidis mutatio, quo manente, visio non mutatur, quacumque facta in basi pyramidis mutatione. Quemadmodum Astronomi, & Geographi certis punctis & lineis vtuntur, vt explicent quae contingunt in caelesti, ac terrestri globo, ita Perspectiui quasdam lineas, & puncta statuunt, quibus artem exprimant; praecipuae vero lineae sunt linea terrae, quae ponitur in vltima parte tabellae, & linea horizontalis quae ducitur in eadem cum oculi altitudine. Linea terrae determinat res pingendas, est communis plano perspectiuo, & geometrico, & est terminus inter praedictum planum, & obiectum. Linea horizontalis tria puncta continet, nempe punctum oculi, hoc est primarium, & alia duo hinc inde opposita, & in aequali à primario puncto distantia. Hîc autem ea solùm afferemus, quae à Steuino in Sciagraphia demonstrata sunt. DE FINIiem praeterea aerent opem per in Te me in ea per eius est in E, aeterea aeterea aeterea materiae, quae omnesque internae, autem meae autem elemenEN ET Senecae re marmoniam te nemperagentes poror aetate apparenae, ut eine ueterea minum, usque, ne terrae non utruncamen, Num

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
