Latin
DE ARTE PERSPECTIVAE
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 581
Unproofread scanNot analysed yet
DE ARTE PERSPECTIVAE gura totius vmbrae dabitur. XII. Praeter communem pingendi, ac repraesentandi modum in triplici visionis genere fieri possunt imagines, &picturae ab obiectis maximè diuersae, quae tamen perfectissimè repraesentent obiectum ex dato puncto: sic enim in visione directa fiunt perspectiuae inuersae, quae tantummodo referunt obiectum ex puncto dato. Qua ratione omnia quae continentur in plana superficie horizontali centum leucarum depingi possunt in plano pedali, si nempe super illam superficiem pedali altitudine oculus erectus fuerit. Deinde si imago depicta sumatur pro obiecto depingendo: &ea quae sunt in plano horizontali pro pictura, fiet imago longitudinis centum leucarum repraesentans obiectum pedale. Hinc si caput depictum sit pedale, quod pro pictura supra planum horizontale statuatur, supra quod praedictum caput depingatur, provt species concurrentes ab obiecto ad oculum, vltra picturam capitis incidunt in illud planum, dabitur pictura longissima referens caput breuissimum: quantumcumque enim imago sit in se difformis, semper oculo perfectè repraesentabit obiectum, quoties idem pyramidis specierum vertex in eo recipietur, quem obiectum faceret. XIII. Cylindrus aptissimus est, quo difformes imagines ita videantur, vt obiecta perfectè referant; colligit enim lineas inter se distantes, quemadmodum vitra polygona res inter se distantes in vnum corpus, &locum colligunt: quamuis &vnum corpus etiam diuidant, &in totidem constituant locis diuersis, quot facies habuerint. Ex quibus colligi potest quomodo triplici visione vna dictio, vel integra sententia Latine vel Gallicè scripta varijs linguis, &in pluribus locis legi, vel plures in vnicam linguam, vnicumque locum coale . pag. scere queant. αυτ XIV. Obiectum depingendum, vel imago ex eo puncto spectanda est, ex quo immotus oculus vno intuitu totum obiectum, vel totam imaginem commode spectate possit: an verò haec distantia sit illa, ex qua obiectum facit angulum 60. graduum in oculo terminatum, hoc est triangulum aequilaterum, vt plurimi arbitrantur: an linea diametralis obiecti visi an angulus 40, 20, 10, aut 5, graduum plus, minus, generaliter determinari nequit, cùm tanta sit oculorum diuersitas, vix vt duo reperiantur, qui ex vna distantia obiectum aut imaginem speisatis suae dispositis. atramen tamen