# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 582

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER QVINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/582

LIBER QVINTVS. ctent aequaliter. Omitto varia instrumenta, quibus vtuntur Perspectiui, vt singula visione directa, vel per speculum, aut per diuersae media refractionis spectata intueantur, vt summa cum animi voluptate istis omnibus propositionibus ita (mi THEOTIME) vtaris, nihil vt esse possit in singulis Opticae libris, quod ad Dei praepotentis gloriam non referas, dum ruri vitam degis Angelicam, & iugi feruentium orationum exercitio ad aeternitatem properans nihil aliud praeter amorem diuinum τιόμητς, καὶ θεόπνυστος, καὶ θιότεργες amplecteris. MONITVM PRIMVM. CI per otium licuisset, praecedenti libro subiunxissem adumbrationis explicationem & praxim; cuius solius propositiones nunc accipies. Est igitur Scenographia locorum inuentio, vbi radij omnes visorij ad quodlibet visibile destinati planum diaphanum inter oculum, & visibile positum penetrant. sa, PRIMA PROPOSITIO. tota distantiarum linea ad partem eius inter visibile & diaphanum, ita oculi altitudo ad altitudinem imaginis visibilis horizontalis in communi sectione plani oppositi ad illud destinati, & diaphani. ag. II. PROPOSITIO. T tota linea distantiarum ad partem eius inter diaphanum & oculum, ita altitudo puncti sublimis ad altitudinem imaginis eius in communi sectione diaphani, & radij ad illud destinati supra imaginem basis eius. Quare si fiat vt tota linea distantiarum ad partem eius inter tabulam & visibile horizontale, ita altitudo oculi ad aliud, habebitur locus visibilis horizontalis in communi sectione diaphani, & plani optici ad illud directi. Deinde si fiat vt tota distantiarum linea ad partem eius inter oculum & diaphanum, ita puncti sublimis vel eminentis altitudo ad aliud, habebitur altitudo imaginis eius in communi sectione diaphani, & optici plani ad illud directi supra imaginem basis eius. Prussiae te uidenter imprimae stras, aere materiae aus depraetermeaturae arentiae quia ad per einerem eam ea uitas itinetis spiritus E D er ea me in einere cernere temere neque in der se aetatem autem in terrae pene a metuentorum promere omnium

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
