Latin
LIBER SEXTVS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 596
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEXTVS. Sit actus secundus DFPHS. Et sit planorum contactûs &refractionis interradiosae communis sectio MC, &obiecti perpendiculum P. C. Tres igitur rectae DF. YR. SH. in planis suis refractionis à tribus terminis diametri incidentiae F. R. H. directe continuatae concurrent in puncto aliquo perpendiculi PC. sit punctum concursûs G. Est igitur (per def. 12.) Punctum G. locus imaginis, &lineae interradiosae pars continuata RG. linea imaginaria. His constitutis, lineas istas imaginarias EC. &RG. inter se aequales esse probandum est. In triangulo primo DCS, recta linea DTS, minus rectâ GK, ad ipsam GK, est vt recta TE. ad rectam EC. Et in triangulo secundo DGS, recta DYS minus rectâ FH, est ad ipsam FH vt recta YR ad rectam RG. Sunt autem rectae DTS &DYS diametri visuales inter se aequales. Et rectae GK &FH. diametri incidentiae (per theorema 4.) item sunt aequales. Et rectae TE, &YR linearum interradiosarum partes refractae (ex hyp.) sunt aequales. In duobus igitur istis analogismis tres primi termini primi analogismi scil. DTS minùs GK GK. TE tribus primis terminis secundi scil. DYS minùs FH. FH. YR. aequales sunt. Quartus igitur primi EG. linea imaginaria actus primi, quarto secundi RG, lineae imaginariae actûs secundi aequalis est, quod erat probandum. THEOREMA VI. N duobus vtcunque diuersis visionis coniugatae obliquae actibus, Hlinearum interradiosarum partes incidentes, lineis suis imaginariis proportionales sunt. In actu primo sit planorum contactus &refractionis interradioP, p sae communis sectio HD, perpenIR. diculum incidentiae &refractionis KCM. Et in plano refractionis interradiosae ab obiecto B, ad centrum II. III visuale F ducta sit linea interradiosa refracta BCF.