Latin
OPTICAE
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 597-2
Unproofread scanNot analysed yet
OPTICAE tinuetur ad perpendiculi punctum N. Erit ergo (per def. 12.) recta CN. linea imaginaria. In actu secundo sit planorum communis sectio GF. &perpendicuV in lum incidentiae &refractionis HEZ. Et in plano refractionis interradiosae, ab obiecto N ad centrum visuale Y ducta sit linea interradiosa refracta NEY, quae partes suas NE incidentem, &EY refractam partibus actûs primi BC incidentis, &CF refractae inaequales habeat, &pars incidens NE cum perpendiculo HE angulum incidentiae NEH faciat, angulo incidentiae BCK actus primi, inaequalem. Et ducto obiecti perpendiculo NF, pars refracta YE directè continuata sit ad perpendiculi punctum P. Erit ergo per def. 12) recta EP linea imaginaria. His constitutis probandum est linearum interradiosarum, in duobus actibus, partes incidentes BC &NE lineis suis imaginariis NC &PE proportionales esse. Fiat actûs cuiuspiam tertij delineatio, in quâ interradiosae pars incidens HT. interradiosae parti incidenti BC actus primi aequalis sit. Et angulus incidentiae HTD angulo incidentiae BCK primi, item aequalis. Interradiosa vero pars refracta TX interradiosae parti refraSil. ctae EY secundi aequalis. Ducto igitur obiecti perpendiculo HR, &lineae interradiosae parte refractâ XT directè continuatâ ad perpendiculi punctum K erit recta linea TK huius tertij actûs linea imaginaria. sunt Cùm sint autem anguli incidentiae HTD &BCK aequales, sper Axioma) anguli refracti LTX, MCE aequales. Ergo anguli ad verticem D. K, KCN, aequales sunt. Ergo anguli HTK, BCN quoque aequales Existentibus igitur rectis lineis HT &BC, item angulis HTK &BEN, erunt rectae TK &CN, lineae scilicet duorum actuum imaginariae inter se aequales Porrò cùm lineae interradiosae, actûs secundi, pars incidens NE interradiosae parti incidenti BC actus primi facta sit vtcunque inaequalis ponatur haec illâ maior. Erit igitur interradiosae parte incidente actûs tertij quoque maior. Sumatur in rectâ NE punctum Q pro loco obiecti, ad distantiam EQ interradiosae parti incidenti HT aequalem, quae pro interradiosae parte incidente hîc sit. Et ab obiecto Q agatur perpendiculum QT lineam imaginariam priorem EP, secanus in puncto R.