# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 602

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER SEPTIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/602
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/602

LIBER SEPTIMVS HYPOTHESES. MNIS Actio est motus localis in agente, sicut & omnis Passio est motus localis in Patiente. Agentis nomine intelligo Corpus, cuius motu producitur effectus in alio Corpore, Patientis, in quo motus aliquis ab alio Corpore generatur. Exempli gratiâ. dum clauus, vt aiunt, clauum pellit, motus pellentis est actio eius, motus pulsi, est pulsi passio. Item dum Carbo ignitus calefacit hominem, etsi neque Carbo, neque homo suo loco excat, neque ideo moueatur, est tamen aliquid materiae siue Corporis subtilis in Carbone, quod mouetur, & morum ciet in medio, vsque ad hominem; & est in homine stante immoto, motus aliquis in partibus internis inde generatus. Motus autem hic in partibus hominis internis est calor; & sic moueri, Calefieri, hoc est patis & motus ille qui est in partibus Carbonis igniti, est actio eius, siue calefactio; & sic moueri, calefacere. 2. Visio est passio producta in vidente per actionem obiecti lucidi vel illuminati. 3. In visione, neque obiectum, neque pars eius quaecunque transit à loco suo ad oculum. Vt motus possit motum generare ad quamlibet distantiam, non est necessarium, vt corpus illud à quo motus generatur, transeat per totum illud spatium, per quod motus propagatur; sufficit enim vt parùm, imò insensibiliter motum, protrudat id quod proxime adstat; nam id quod adstat, pulsum suo loco, pellit quoque quod est proximum sibi, atque eo modo motus propagabitur quantum libueris. 4. Lucidum omne vndiquaque à quotlibet simul aspicientibus videri potest. 5. Medium rarius voco quod minus contumax est aduersus motum recipiendum. Densius quod magis. Aerem autem rariorem suppono quam aquam, quàm vitrum, quàm cristallum. CCCC. p artem Nisi instrationem ementes, eius mensistis apertraits antiae tantiae liuitias, in eo aut resistis meisten die si institituit eine dieses eius aestatus est eius aetate inter se inter aeterea sit aeterea euenien

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
