Latin
LIBER SEPTIMVS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 604
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEPTIMVS. crassities BC, (orbem voco solidum contentum inter duas sphaericas superficies Concentricas) Rursus orbi BC circumponatur orbis alius Concentricus CD, &huic alter DE, &eodem modo quotcunque alij, quilibet cuilibet aequalis; quoniam ergo exteriores circumferentiae semper maiores sunt interioribus, erunt reciprocè crassities interiorum orbium maiores quàm exteriorum, quare maior est BC quàm CD, &CD quàm DE. Quoniam iam per primam, sol dilatat se, &tumescit in molem maiorem, supponamus solem in diastole, siue tumescentia aequare totam sphaeram cuius semidiameter est AC; necesse ergo est vt medij pars quae erat in orbe BC exeat in locum sibi aequalem proximum, nempe in orbem CD, idque eodem tempore; nam quo instante incipit motus à B versus C. necesse est vt incipiat motus à C versus D, &à D versus E, &ab E prorsum, quare si statuatur oculus in qualibet distantia à sole puta in E, quo instante incipit sol dilatare se in B, eodem ferietur oculus in E. vnde propagabitur motus ad retinam, &inde per connatum retinae neruum opticum vsque ad cerebrum; &hoc fit eodem instante, quo motus incipit in B; Praeterea est in Cerebro vt in caeteris omnibus quae patiuntur, reactio sua, vnde motus à cerebro propagatur retro per neruum opticum in retinam, inde per easdem lineas versus solem quibus ante à sole versus retinam. Atque omnis hic processus erit factus (vt iam demonstrauimus fieri à sole ad oculum) in instante Manifestum ergo est in omni visione propagari motum à lucido ad oculum &ad cerebrum, &inde retro ad partes extra oculos in instante. Manifestum item est, motum qui sic à lucido propagatur debiliorem esse longè quam propè; cum enim BC sit maior quam CD; &CD quam DE, sit tamen tempus propagationis à B ad C, idem quod à C ad D, vel à D ad E, velocior est motus propagatus in BC quàm in CD, &in CD quàm in DE, &sic deinceps. Hactenus motum à lucido qualis sit considerauimus, iam quemodo talis motus &quando vocatur lumen considerandum est. Primò si nulla esset visio, nihil esset quod vocaremus lumen: nam coeci nati, loquentem de lumine &coloribus non intelligunt; lumen ergo non dicitur motus ante visionem, hoc est antequam perueniat ad cerebrum. Deinde motum in cerebro quod vocamus lumen, non sentimus in ipso cerebro, sed foris ante oculos. Motum ergo à lacido non vocamus lumen antequam retrò à cerebro per reactionem propagetur per neruum opticum &oculos ad medium inter Cccc ij remum anas, atque a metae Graecipua errore etiam omnia gemmarunt, siue praeteramen eines per se est aetate praeterea aestantiae certius aus de in ea enim e