# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 605

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, OPTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/605
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/605

OPTICAE oculum & lucidum. Lumen ergo est apparitio ante oculos motûs illius qui propagatur à lucidi diastole siue tumescentiâ ad cerebrum, & inde retrò per oculos ad medium. Est ergo lumen lucidi phantasma, siue imago concepta in cerebro Confirmatur autem etiam experientiâ, eo quod in omni concussione cerebri quo fit motus aliquis per neruum opticum extrorsum, vt quando oculus percuritur apparet lumen quoddam ante oculos. Ex his quae dicta sunt faciemus breue . A. A. v Corollarium. COROLLARIVM. Lumen est phantasma à lucido. (Idem sentiendum de coloribus qui sunt lumen perturbatum.) Lumen propagatur ad quamlibet distantiam in instante. Lumen quo longius eo debilius propagatur. MONITVM. TIssicultas maxima in lumine concipiendo tam veterum, quàm ENeotericorum Philosophorum ingenia torsit, quibus spero satisfactum iri, si considerent vix ac ne vix quidem à nobis clarè, distincteque concipi quidpiam nisi motus, aut figurarum ope. Quas si quis diligenter perpendat, & motum compositiones intelligat, nil in tota Philosophia facilius, nil ad demonstrationem accommodatius, & hominum ingenio congruentius esse fatebitur. DEFINITIO RADII. propagaMAdium appello viam per quem motus à Lucido per Medium D, pars Metur. Exempli gratiâ. Sit Lucidum AB, à quo moto ad C dij, quae interiacet inter AB & CD, protrudatur ad EF: & à parte Medij quae erat inter CD & EF, promotâ vlteriùs ad GH, propellatur pars illa quae erat inter EF, & GH, vlte riùs ad IK, & sic deinceps, siue directe, siue non, puta ver sus L. M. Spatium iam quod continetur inter lineas AIOL, & BKM, est id quod voco Radium, siue viam per quam matur à Lucido per Medium propagatur. stat aeris siue eius lineis inter tertinetis ad circitet e licet si aliae partes similitatis aetherauitat in iis lunae in

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
