Latin
OPTICAE
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 607
Unproofread scanNot analysed yet
OPTICAE est directus. Quod si AB non moueretur omni sua partem aequè velociter, sed inaequaliter, puta pro ratione rectae ILBE AE ad rectam BF, non propagabitur motus per viam siue sparium parallelogrammum ABCD, neque erit EF linea lucis propagata: sic enim AB quam supponimus esse in materia tenuissima, distraheretur in quanti tatem sese maiorem. Vt sciamus autem per quam viam propagabitur motus hic ab AB inaequalis, putemus ipsam AB esse (non vt ante latus cylindri, sed) latus frusti coni, habentis diametrum maioris basis AE, minoris verò BF. Iam si frustum hoc Coni prouoluatur, circuli basium eius tanquam duae rotae inaequales describent duos circulos AK, BR, quorum centrum commune erit vertex Coni, puta punctum G. Reliquae autem partes intermediae describent singulae singulos circulos, quales sunt IK, LM, NO PQ, extremis AH, BR, concentricos. Via ergo quâ motus inaequalis propagatur ab AB, non est directa, vt AD, sed qualis continetur lineis rectis AB, HR, portio Sectoris. &circularibus AH, ER, nempe apeHis positis, putemus rectam ED disterminare duo media, quorum vtrumuis, puta superius, sit rarum, alterum densum; Ip& ab AB lineâ lucis, venire oblique Radium directum, siue parallelogrammum AD Statim atque ventum est ad contaventum ctum Densi in D, progressus erit inae qualis propter medium biforme, cum C sit in raro, D in Dense, nempe tardior à parte D, velocior à parte C, in ratique CE ad DF, vel CG ad DH. Via ergo quâ motus propagatur à CD, est per portionem Sectoris CGDH, &est GH linea lucis propagata omni suam parte ad medium densum, &aequalis ipsi CD, vel AB. Si igitur ad GH in punctis G &H, ducantur perpendiculares GI, HA, erit progressus directus, &totus Radius erit spatium conclusum intra figuram ACGIKHDE.