Latin
PTICAE
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 615
Unproofread scanNot analysed yet
PTICAE T. 2 τ PROPOSITIO X. Angulus refractionis qui fit à radio intrante in medium densum versus perpendiculum, aequalis est angulo refractionis, quem idem radius refractus facit exiens in idem medium rarum, in partes à verpendiculo auersas. asti. BER. Ea a CIt medium rarum quod est supra rectam CB, quod infra, densum. Sit autem linea lucis AB, à quo exit radius cuius latera AC &BD. Completo rectangulo ABCD, si medium non esset mutatum, esset CD linea lucis propagata; sed quia medium sub CB densius est quam supra, erit lineae lucis terminus B, minùs in ipsum immersus quàm punctum D. Sit ergo linea lucis propagatâ CE, ita vt CE aequalis sit ipsi AB vel CD. Ductis ergo perpendicularibus ad CE, rectis CGEH, erit CG linea refracta, &ICG angulus refractionis versus perpendiculum CK. Rursus sit medium densum quod est infra LD, rarum quod supra, &sit GH linea lucis propaganda à denso in rarum, quando iam terminus lucis H est in D, si medium non esset mutatum, deberet alter terminus lucis G esse in F, sed propter raritatem medij in quo iam est ille terminus vlterius ad C, pro ratione mediorum suppositâ, hoc est pro ratione distantiae inter LD &CB ad distantiam inter ME &eandem CB, est igitur iam CD linea lucis propagata ad densi &rari confinia, quoniam ergo AC &BD sunt perpendiculares ad ipsam CD lineam lucis, erit CA linea refracta, &ACQ angulus refractionis auersus à perpendiculo CP. Restat probandum angulum AC Q aequalem esse angulo ICG, quod facile est, sunt enim verticales. Quare angulus refractionis, &c. Quod erat demonstrandum. Facile quoque demonstratu est radium transeuntem à medio raro per medij densioris plana opposita, in medium rarum simile priori, habere partes ante ingressum &post exitum sibi inuicem parallelas. menum