# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 621

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/621
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/621

de elementa aere certerea ueterestreutentiae a iae. OTICAE in quocunque angulo ACB, ducatur AB perpendicularis ad AC secans planum in E, & compleatur parallelogrammum ABCD. Quo tempore igitur punctum A venit ad planum HLE in C, eodem, si media essent eiusdem naturae, immergeretur punctum B subter planum profunditate perpendiculari DH, sed quoniam densius statuitur medium infra planum quàm supra, sit immersum punctum B profunditate tantum EI. Est igitur linea lucis iam CE facta aequalis rectae AB, & ductâ KC perpendiculari ad CE, & LC ad CB erit angulus refractus KCL eui ostensus est in praecedente, aequalis ECI. est ergo anguli refracti in denso sinus EI. Et quia angulus ABC aequalis est angulo inclinationis, vt ostensum est in praecedente, & huic aequalis est BCD erit recta DH ducta perpendicularis ad CB sinus anguli inclinationis. Et habet DH ad EI rationem eam quam requirit semper eandem, eorundem mediorum diuersitas. Supponamus iam medium primum esse densius secundo, sitque inclinatio radij A C eadem quae ante: quo tempore ergo punctum A est in superficie medij rari ad C erit punctum B immersum in raro, profunditate GF maiore quàm est DH. Scilicet pro ratione mediorum, quam supposuimus esse vt DH ad EI. Est igitur FG ad DH, vt DH ad EI. Sunt itaque continuè proportionales FG. DH, EI; sed ostensum est in praecedente angulum BCF esse angulo refracto in raro LCM aequalem, quare FG est sinus anguli refracti in raro, sicut DH est sinus anguli inclinationis, & E Isinus anguli refracti in denso. Itaque sinus anguli refracti in raro, sinus anguli inclinationis, & sinus anguli refracti in denso, sunt continuè proportionales. Ideoque si duo radij aequaliter inclinati, &c. Quod erat probandum. τὰ χρ ALIA DEMONSTRATIO EIVSDEM

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
