Latin
LIBER SEPTIMVS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 624
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEPTIMVS. meconcauam contingentis. Itaque radij incidentis obliquè in dium diuersum cuius superficies est curua, &c. Quod est demonstrandum. Habes iam sententiam meam de natura lucis, &refractionibus, in qua continentur elementa prima Anaclasticae, ad perfectam cuius cognitionem in re Physicâ contemplandae sunt Diaphanorum omnium naturae, &figurae, maxime autem figurae. Ex iis quae de natura refractionis dicta sunt, facile est colligere, in omni refractione lineam lucis à quo radius exit quanquam sit minima quae dari possit, concipere dum radius refringitur vertiginem quandam, &quo saepius refringitur eâdem via, eo maiorem esse vertiginem, ex quo sequitur alterum latus radij scilicet exterius incidere in oculum motu recto, qui augetur à motu vertiginis, alterum autem motu recto qui vertigine minuitur. Atque in hoc fortasse consistit, quod in prismate contento duobus planis oppositis triangularibus &tribus parallelogrammis termini obiectorum ex ea parte qua refractio facit cubitos, sunt rubri primùm, &deinde flaui, ex altera vero parte qua refractio facit angulos, sunt primùm virides vel caerulei, &deinde violacei. Exempli causâ, sit prismatis triangulum CDE ad cuius latus CE cadant obliquè radij af, bg, terminis obiecti ab, inde refringantur ad HI, &inde iterum ad KL videbitur obiectum in AB, rubrum ex parte A, quod definit in flauo versus B, at à parte B viride desinens in violaceo versus exteriora. Quod ideo accidere conijcio quod radius a fHK acquirat vertiginem in cubitis f &H, quae vertigo motum eius rectum secundat, sed turbat, vnde color ille ruber, &flauus ad interiora. Sed in angulis g &I illa vertigo adimit de motu radij recto, &turbat quoque; vnde nascitur color viridis &violaceus ad exteriora, minus fortes quàm ruber &flauus. Confirmat coniecturam hanc quòd color ruber incipiens ab Atendit versus B, &viridis à B tendit versus exteriora. FINIS. ipr