# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 69

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER DECIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/69

LIBER DECIMVS. 19 Maiori commensurabilis, & ipsa maior est. 70. Rationale, ac medium potenti commensurabilis, & ipsa rationale, ac medium potens est. 71. Bina media potenti commensurabilis, & ipsa bina media potens est. 72. Si rationale, & medium componantur, quatuor irrationales sunt, vel ea, quae ex binis nominibus, vel quae exbinis mediis prima, vel maior, vel rationale ac medium potens. 73. Si duo media inter se incommensurabilia componantur, duae reliquae irrationales fiunt, vel ex binis mediis secunda, vel bina media potens. Vide Scholium. 74. Si à rationali rationalis auferatur potentia solùm commensurabilis existens toti, reliqua irrationalis est. Vocetur autem apotome. 75. Si à media auferatur potentia solùm commensurabilis existens tati, quae cum tota rationale contineat: reliqua irrationalis est. VoPER Aa, Barcetur autem mediae apotome prima 76. Si à media media auferatur, potentia solùm commensurabilis existens toti, quae cum tota medium contineat: & reliqua irrationa lis est. Vocetur autem mediae apotome secunda. 77. Si à recta linea recta linea auferatur, potentia incommensurabilis existens toti, quae cum tota faciat compositum quidem ex ipsarum quadratis rationale, quod autem ipsis continetur medium: reliqua irrationalis est. Vocetur autem minor. à recta linea recta linea auferatur potentia incommensurabilis existens toti, & cum tota faciens compositum quidem ex ipsarum quadratis medium, quod autem ipsis bis continetur rationale: reliqua irrationalis est: voceturque cum rationali medium totum eficiens. 70 S a recta linea recta linea auferatur potentia incommensurabilis existens toti & cum tota faciens compositum quidem ex ipsarum quadratis medium, quod autem ipsis bis continetur medium, nommensurabileque composito ex quadratis ipsarum: reliqua irrationalis est. Vocetur autem cum medio medium totum efficiens Apotomae vna tantùm congruit recta linea potentia solùm commensurabilis existens toti. Mediae apotomae primae vna tantùm congruit recta linea media, potentia solùm commensurabilis existens toti, & cum tota rationale continens. Mediae appromae secundae vna tantùm congruit recta linea E iij ην εν ἐν omnem mendit serie, & non est tamen distinen media potentia solùm commensurabilis existens toti, & cum tota medium continens Minori vna tantùm congruit recta linea, potentia incommensurabilis existent toti, & cum tota faciens compositum quidem ex ipsarum quadratis rationale: quod autem bis ipsis continetur, medium 84.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
