# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 84

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, EVCLIDIS ELEMENTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/84

EVCLIDIS ELEMENTORVM ptam. Vide calculum istarum figurarum apud Maurolycum. 32. A centro sphęre ad basim icosaedri recta perpendicularis maior est quàm perpendicularis ab eodem centro ad basim cubi in eadem sphaera constituti. 33. Maius est icosaedri latus sphaerae, intra quam describitur, semidiametro. 24. Duo quadrata, quae ex sphaerae diametro, simul sumpta aequalia sunt superficiei cubi in sphaera constructi. 35. Viginti triangula aequilatera majus sunt, quàm octo quadrata super eisdem descripta lateribus. 36. Icosaedri superficies maior est, quàm cubi in eadem sphaera positi superficies. 36. Icosaedrum majus est cubo secum in vna sphaera descripto 37. Quae à circuli centro in pentagoni latus in ipso circulo descripti perpendicularis ducitur, dimidia est simul vtriusque & eius, quae ex centro & lateris decagoni in eodem circulo descripti. 39. Quadrata, quod a latere pentagoni, quodque ex eius angulum subtendente, simul sumpta, quincuplum sunt quadrati, quod ex circuli pentagonum circumscribentis semidiametro 40. Idem circulus comprehendit dodecaedri quinquangulum & icosaedri triangulum in eadem sphaera descriptorum. 41 Perpendiculares à centro sphaerae ad bases dodecaedri & icosaedri ab ipsa sphaera circumscriptorum sunt aequales. 42. Quod sub perpendiculari à centro basis dodecaedri ad latus, & sub ipso latere comprehenditur, rectangulum est totius superficiei dodecaedricae pars tricesima. 43 Quod sub perpendiculari à centro basis icosaedri ad latus, & sub ipso latere continetur rectangulum, est totius icosaedricae superficiei pars tricesima. 44 Dodecaedri superficies ad icosaedri superficiem est sicut cubi latus ad icosaedri latus, in solidis scilicet ab eadem sphaera contentis. 45. Ex drodante diametri in dextantem lineae angulum pentagoni subtendentis sit aequale pentagono, quod à circulo circumscribitur, rectangulum. 46. Rursum ostendere, quòd sicut cubi latus ad icosaedri latus, sic est dodecacari superficies ad icolaedii superficiem in eadem sphaera conscriptorum. Sequens Maurolyci propositio eadem est cum quinta huius. aDodecacum solidum ad icosaedri solidum in eadem sphaera est sicut dodecaedri superficies ad icosaedri superficiem Hinc constat veritas sextae huius Deinde praedictorum quinque solidorum in vna sphaera MEN TERRANEORVM HE ad sensione in ipsius astri agitatis uitas triae istantis suis sit aerent. Praestigine alia aeterea est ali

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
