Latin
THEOREMA III
Mario Bettini, Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2 116
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA IV Si in triangulo rectangulo ab angulo recto in basim cadat perpendicularis, &rursum ex angulo recto vnius triangulorum partialium alia perpendicularis in suam basim, constitutae erunt quattuor lineae continuè proportionales: nempè basis trianguli totalis, &basis partialis, nec non duo earundem basium segmenta intercepta inter perpendiculares, &angulum communem. Emissa sit in triangulo rectangulo ADB perpendicularis DC, &in triangulo partiali ACD perpendicularis CI. Dico quattuor rectas, videlicet duas bases AB, AD, &duo segmenta AC, AI, a perpendicularibus DC, CI, ad communem angulum A, abscissa esse continuè proportionales. Cum enim tris angula ABD, ACD, AIC, sint aequiangula, a erunt latera circa communem angulum A proportionalia, hoc est, vt BA ad AD, sic erit AD ad AC, &AC ad Al. Quod erat demonstrandum. §. XXI.