Latin
SCHOLION I
Mario Bettini, Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2 263
Unproofread scanNot analysed yet
Vides eius an imarculi telam proportionum eße pro circino proportionum, in qua telà sila paraliela transue: sa ducta sunt per centralia alia fila, ceu BDF, CEG deducta per AC, AE, A G. Quae centralia sila sunt instar crurum circini proportionum, Et fila parallela sunt pro interuallis acceptis inter numeros eiusdem forme. *&c. Ac, si quadrangulo ABDF sit super data HI constituendum maius quadrangulum simile, similiterque positum, &c. ab vno quatuor angulorum A ducantur per reliques F, D, B rectae AG, AE, AC, &sumatur ipsi HIin latere vtrolibet AG, vel ACaqualis, verb gr. AC; à Cagatur ipsi BD parallela CE, &ab E ipsi DF parallela EG, erit quadrangulum ACEG simile, simi literque positum dato ABDF, per simplicem ductum parallelarum expeditiùs etiam, quàm Euclides, &c. Similis erit ratio constituendi minus polygonum dato maiori simile, &c 2 Hoc Araneae exemplo oppidi aut munimenti bellici forma siue regularis, siue irregularis maior in minorem similem, &c. geometricè ac demonstratiuè transferri potest. Relinquo industriae tuae applicationem hanc, ne morosi videamur circà èadem, aut similia.