# Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2 263

Mario Bettini, Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2, SCHOLION I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2/263

Vides eius an imarculi telam proportionum eße pro circino proportionum, in qua telà sila paraliela transue: sa ducta sunt per centralia alia fila, ceu BDF, CEG deducta per AC, AE, A G. Quae centralia sila sunt instar crurum circini proportionum, Et fila parallela sunt pro interuallis acceptis inter numeros eiusdem forme. * &c. Ac, si quadrangulo ABDF sit super data HI constituendum maius quadrangulum simile, similiterque positum, &c. ab vno quatuor angulorum A ducantur per reliques F, D, B rectae AG, AE, AC, & sumatur ipsi HIin latere vtrolibet AG, vel ACaqualis, verb gr. AC; à Cagatur ipsi BD parallela CE, & ab E ipsi DF parallela EG, erit quadrangulum ACEG simile, simi literque positum dato ABDF, per simplicem ductum parallelarum expeditiùs etiam, quàm Euclides, &c. Similis erit ratio constituendi minus polygonum dato maiori simile, &c 2 Hoc Araneae exemplo oppidi aut munimenti bellici forma siue regularis, siue irregularis maior in minorem similem, &c. geometricè ac demonstratiuè transferri potest. Relinquo industriae tuae applicationem hanc, ne morosi videamur circà èadem, aut similia.

---

Mario Bettini, Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Aerarium_philosophiae_mathematicae.
