Latin
PROBLEMA VII
Mario Bettini, Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2 367
Unproofread scanNot analysed yet
§XIII. SCHOLION VI. Curuilinea proportionalia constituere. D similem modum eius, quem habes in anrecedentibus inuentionibus rectilineorum constituendorum inter se proportionalium, licebit etiam curuilineas figuras, ver. gra. circulos, ellipses, radiatas figuras, &c. inter se, atque etiam cum rectilineis proportionales constituere. Habes enim in antecedentibus quemadmodum transformari possint in ęqualia rectilinea circuli, ellipses, radiatae figurae, &c. E quarum transformationibus, licet etiam proportiones inter eas constituore, vt nuper vidisti in rectilineis proportionalibus consticutis. Ideo exerce tu, mi Tyro, ingenium geometricum iuxta exempla à nobis prolata, ne nos nimij vidcamur in singulis persequendis, &exequendis, SXIV.