# Chronicum 15

Marius Aventicensis, Chronicum, Marii Aventicensis Episcopi Chronicon. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-aventicensis/chronicum/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-aventicensis/chronicum/15

Anno ix cons. Justini jun. Aug., ind. VIII. Anno icona. Justini jun. Aug., ind. IX. Hoc anno Sigibertus rex Francorum, bellum contra fratrem suum Hilpericuw movet; et cum eum jam inclusum haberet, et de ejus interfectione cogitaret, ab hominibus Chilperici per fraudem interfectus est: et suscepit regnum ejus Chilbebertus filius ipsius. Anno XI cons. Justini jun. Aug., ind. I.. Eo anno mortui sunt regit atque egregii adolescentes, Chlotacarius et Chlodomeris, filii Gunthegramni regis. Anno XII cons. Justini jun. Aug., ind. I!. Hoc anno Meroveus filius Hilperici regis occisus est. Anno XIII cons. Justini jun. Aug., ind. XII. Hoc anno duo Germani, Salonius et Sagittarius episcopi a synodo quae Cabalonno collecta est, pro diversis criminibus ab episcopatus honore dejecti sunt. Eo anno mortuus est Justinus Augustus, et suoeessit Tiberius in loco ejus. Anno i cons. Tiberii Constantini Augusti, ind. XIII. Eo anu, mense Octobre, ita in Vallensi territorio Rhodanus cxundavit, ut copias messium denegaret; et intra Italiam ita fluvii exundaverunt, ut damna agricolæ paterentur. Anno II cons. Tiberii Constantini Augusti, ind. xiv. Ea indictione, mense Septembri, Austregildis regina obiit; propter cujus transitum interfecti sunu duo medici, Nicolaus et Donatus. Eo anno Mummolus patricius cum uxore et filiis, et multitudine familiæ ac divitiis multis, in marca Childeberti regis, id est, Avinione, confugit

---

Marius Aventicensis, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1249/tmp1249/tmp1249.tmp1249.opp-lat1.xml.
