Latin
8.76 to 8.109
Marius Aventicensis, Chronicum 8.76-109
Unproofread scanNot analysed yet
ubi multitudo Francorum et Saxonum ceciderunt; Chlotharius tamen rex victor abscessit Eo tempore Buccelenus dux Francorum in bello Romano cum omni exercitu suo interiit. P. C. Basilii anno xv, ind. iv. Eo anno iterum rebellantibus Saxonibus Chlotarius rex pugnam dedit; ibique maxima pars Saxonum cecidit. Eo anno Franci totam Thoringiam, pro eo quod cum Saxonibus conjuraverat, vastaverunt. Ipsis diebus Chramnus collecto exercitu regionem patris sui devastat. Eo anno exercitus Francorum reipublicæ Romanae exercitum vastavit, atque effugatum devastavit, cum illis et divitiis multis abductis. Eo anno exercitus reipublicae resumptis viribus partem Italiae, quam Theudeberto. rex adquisierat, occupavit. P. C. Basilii anno xvi, ind. v. P. C. Basilii anno xvn, ind. VI. Hoc anno Childebertus rex Francorum transiit, et obtinuit regnum ejus Chlotarius rex, frater ejus. P. C. Basilii anno XVIII, ind. VII. P. C. Basilii anno XII, ind. VIII. Hoc anuo, serenitate cœli, inter stellas splendidas obscurata est luna XVI,ut vix conspici posset. Eo anno Chramnus post sacramenta quæpatri dederat, ad Britannos petiit:et moliens regnum patris invadere, adversus ipsum cum Britannis movere, ausus est, mullaque loca graviter depraedavit. Ad cujus iusaniam reprimendam pater cum exercitu properavit; et interfecto comite Britannorum, Cbramnum vivum cepit, incensumque cum uxore et filiis, totius regionis incidit excidium.