# Fides Rufini 1

Marius Mercator, Fides Rufini, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/fides-rufini/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/fides-rufini/1

Mirum quam multa doctrinae, tum historicae, tum dogmaticae arcana libellus iste brevissimus contineat, ut magnis voluminibus, sin minus praeferri, saltem componi queat: unde notis diligentius, iisque laboriose conquiitis, illustrandus visus est; neque vero mediocriter illustrari egebat, ut opes quas exiguitate sua velut involutas celabat explicare cogeretur. Rejectus est porro in appendicem, eadem de causa atque Anastasii epistola, cui subjungitur in manuscriptis codicibus, quantumvis secundum ab ipsa teneat locum; nam parum habet Pelagianae historiae, multum alienae, scilicet Origenianae. Illis enim temporibus, quod in notis demonstrandum est, fervebant, eo praesertim loci quo libellus scriptus est, quaestiones ortae ex libris Origenis nspi'Αρχών, quos recens in Latinum sermonem Rufinus Aquileiensis presbyter transtulerat. Verum ista patebunt ex notis, in quibus populares quaedam opiniones convellendae sunt, et nonnulla Origeniana ipsis etiam eruditis non satis nota propalabuntur. Propter venerationem sanctorum locorum, Hierosolymam et Bethleem venimus, et intelleximus plurimos fratres in nobis scandalizari, eo quod audierint nos multa haeretica et quae contra fidem Ecclesiae veniunt profiteri. Itaque, Deo praesente, testamur quae infra scripta sunt nos ex parte sensisse per errorem, et praesenti tempore condemnare; alia autem, in quibus falso infamamur, nec dixisse, nec dicere, et e contrario quae in aliis suspicamur, posuisse atque damnasse. Qui dicunt diabolo, et daemonibus, et impiis; hoc est, gentilibus, Judaeis, Samaritanis, omnibusque liaeretieis (exceptis Christianis qui rectam fidem sequuntur, et peccatores sunt) aliquando parcendum, et poenas eorum non esse perpetuas, anatbema sint.

---

Marius Mercator, Fides Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp779/tmp779/tmp779.tmp779.opp-lat1.xml.
