Latin
Praefatio
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ausus quippe est palam publiceque his verborum sententiis ejusdem sensum passim disseminare per populos: id est, «Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus. «Quoniam peccatum Αdae ipsum solum laesit, et non genus humanum. «Quoniam infantes qui nascuntur, in eo statu sunt, ln quo Adam fuit ante praevaricationem. «Quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moritur (Baluz, moriatur], quia neque per ressurrectionem Christi omne genus hominum resurgit. «Quoniam Infantes, etiamsi non baptizentur, habent vitam aeternam. »Quae quinque capitula unam impiissimam et nefandam sententiam generant. Adjecit praeterea «posse esse hominem sine peccato, et facile Dei mandata servare, quoniam ante Christi adventum luerunt homines sine peccato. «Et quoniam sic lex mittit ad regnum coelorum, sicut Evangelium. »