# Liber Subnotationum In Verba Juliani 1.5

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Praefatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/1.5

Ausus quippe est palam publiceque his verborum sententiis ejusdem sensum passim disseminare per populos: id est, « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus. « Quoniam peccatum Αdae ipsum solum laesit, et non genus humanum. « Quoniam infantes qui nascuntur, in eo statu sunt, ln quo Adam fuit ante praevaricationem. « Quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moritur (Baluz, moriatur], quia neque per ressurrectionem Christi omne genus hominum resurgit. « Quoniam Infantes, etiamsi non baptizentur, habent vitam aeternam. » Quae quinque capitula unam impiissimam et nefandam sententiam generant. Adjecit praeterea « posse esse hominem sine peccato, et facile Dei mandata servare, quoniam ante Christi adventum luerunt homines sine peccato. « Et quoniam sic lex mittit ad regnum coelorum, sicut Evangelium. »

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
