# Liber Subnotationum In Verba Juliani 1.8

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Praefatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/1.8

Quibus octo ultimis horrida loquacitate evagatus, disertum se magis ostentare, et sciolum volens, post innumerabilia conviciorum probra, quae in sanctum supradictum virum est jaculatus, haec impudenter, immo jam impie defendere [Baluz. add. ausus est], quae a Pelagio Coelestioque eum in perniciem suam didicisse superius memoravimus; quamquam sicut jam prioribus quatuor libris eadem et semper eadem volvens, et nullum prudenter inveniens exitum, injuriis et contumeliis magis membranas seu chartas quam ulla fidei rectae ratione complevit. Et cum haec summa brevitate et Scripturarum sanctarum atque divinarum auctoritate esset quaestio pertractanda, plurimam sibi distortam et omnino non necessariam loquacitatis conscripsit materiam, de qua et impia cuderet, et prorsus ageret nihil. Nihil enim agit qui impietati operam navat.

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
