Latin
Incipit Liber, Chapter 1
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc verba Juliani ex libro ejus primo ad Florum capitulo CXI, ita. «Sed currant ad eum, qui clamat, Jugum meum suave est, et onus meum leve est (Matth. xi, 32), qui et male agenti veniam pro inaestimabili bonitate largitur, et innocentiam, quam creat bonam, facit innovando adoptandoque meliorem.» Ad haec. Praeter responsa sancti viri, omnes quidem innovat creando, sed non omnes renovat regenerando, nisi eos tantum de quibus ipse ait: Nisi quis [Baluz. qui] renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto [Baluz. omit. sancto], non potest intrare in regnum coelorum (Joan. iii, 5). Seu ut idem ait: Nisi quis natus fuerit denuo (Ibid. ,8). Unde suspectus es fraudis et doli, quod nusquam in toto Opere tuo renovationis tibi visa est mentio facienda; sed innovationis tibi sermo semper venit in mentem. Nam certum est inter innovationem et renovationem plurimum interesse: innovatum enim, sicut omnibus est notum, intelligi potest quod numquam fuit, et noviter exstitit; renovatum vero id quod utique jam erat, in vetustatemque pervenerat; quod si renovetur, dicitur renovatum.