Latin
Incipit Liber, Chapter 1
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.1.5
Unproofread scanNot analysed yet
An dicturos es forsitan et jussurus ut [Baluz. om. υt] majores tantum homines, qui de tenebris in illud admirabile lumen tamquam peccatores evocantur, ipsi tantum fiant populus Dei; parvuli vero ab ipso ortu suo in lumine constituti, cxpertesque tenebrarum, quia tantum, ut tu vis, innovati sunt, non autem renovati ex aliqua vetustate peccati, non sint ex populo Dei? Quis te Christianorum ferat ista loquentem? quis te non exhorreat, et tamquam lethale virus non [Baluz. om. non] fugiat haec scribentem?