Latin
Incipit Liber, Chapter 3
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Item in eodem capitulo paulo infra verba Juliani, «Ostensum est igitur nihil posse per Scripturas sanctas probari, quod justitia non possit tueri: quia si in lege Dei est perfecta forma justitiae, nihil per eam adversaria ejus, id est, injustitia sinitur virtutis acquirere; ac per hoc, quod ratio arguit, non potest auctoritas vindicare. »Ad haec. Vellem probares tua ratione puerperium virginis, vel conceptum sine virili commixtione [Baluz. permixtione], [Deum quoque hominem factum, et per aetatum incrementa ad crucem fuisse perductum: quod quia humana ratiocinatio nulla consignat, per fidem divinorum eloquiorum auctoritas vindicat.