# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.3.1

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Incipit Liber, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.3.1

Item in eodem capitulo paulo infra verba Juliani, « Ostensum est igitur nihil posse per Scripturas sanctas probari, quod justitia non possit tueri: quia si in lege Dei est perfecta forma justitiae, nihil per eam adversaria ejus, id est, injustitia sinitur virtutis acquirere; ac per hoc, quod ratio arguit, non potest auctoritas vindicare. » Ad haec. Vellem probares tua ratione puerperium virginis, vel conceptum sine virili commixtione [Baluz. permixtione], [Deum quoque hominem factum, et per aetatum incrementa ad crucem fuisse perductum: quod quia humana ratiocinatio nulla consignat, per fidem divinorum eloquiorum auctoritas vindicat.

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
